Home Prior Books Index
←Prev   Leviticus 7 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

7:1  haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
7:2  idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
7:3  offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
7:4  duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
7:5  et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
7:6  omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
7:7  sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
7:8  sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
7:9  et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
7:10  sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
7:11  haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
7:12  si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
7:13  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
7:14  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
7:15  cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
7:16  si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
7:17  quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
7:18  si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
7:19  caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
7:20  anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
7:21  et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
7:22  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
7:23  loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
7:24  adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
7:25  si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
7:26  sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
7:27  omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
7:28  locutus est Dominus ad Mosen dicens
7:29  loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
7:30  tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
7:31  qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
7:32  armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
7:33  qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
7:34  pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
7:35  haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
7:36  et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
7:37  ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
7:38  quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai