Home Prior Books Index
←Prev   Leviticus 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:2  anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
6:3  sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
6:4  convicta delicti reddet
6:5  omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
6:6  pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
6:7  qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
6:8  locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:9  praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
6:10  vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
6:11  spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
6:12  ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
6:13  ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
6:14  haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
6:15  tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
6:16  reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
6:17  ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
6:18  mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
6:19  et locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:20  haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
6:21  quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
6:22  sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
6:23  omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
6:24  locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:25  loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
6:26  sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
6:27  quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
6:28  vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
6:29  omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
6:30  hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni