Home Prior Books Index
←Prev   Leviticus 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
4:2  loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
4:3  si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4:4  et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
4:5  hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
4:6  cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
4:7  ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
4:8  et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
4:9  duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
4:10  sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
4:11  pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
4:12  et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
4:13  quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
4:14  et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
4:15  et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
4:16  inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
4:17  tincto digito aspergens septies contra velum
4:18  ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
4:19  omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
4:20  sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
4:21  ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
4:22  si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
4:23  et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
4:24  ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
4:25  tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
4:26  adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
4:27  quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
4:28  et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
4:29  ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
4:30  tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
4:31  omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
4:32  sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
4:33  ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
4:34  sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
4:35  omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi