Home Prior Books Index
←Prev   Leviticus 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
3:2  ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
3:3  et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
3:4  duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
3:5  adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
3:6  si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
3:7  si agnum obtulerit coram Domino
3:8  ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
3:9  et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
3:10  cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
3:11  et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
3:12  si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
3:13  ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
3:14  tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
3:15  duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
3:16  adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
3:17  iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis