Home Prior Books Index
←Prev   Leviticus 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
2:2  ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
2:3  quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
2:4  cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
2:5  si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
2:6  divides eam minutatim et fundes supra oleum
2:7  sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
2:8  quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
2:9  qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
2:10  quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
2:11  omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
2:12  primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
2:13  quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
2:14  sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
2:15  fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
2:16  de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus