Home Prior Books Index
←Prev   Leviticus 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
1:2  loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
1:3  si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
1:4  ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
1:5  immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi
1:6  detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
1:7  et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
1:8  et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
1:9  intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
1:10  quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
1:11  immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
1:12  dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
1:13  intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
1:14  sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
1:15  offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
1:16  vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
1:17  confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino