Home Prior Books Index
←Prev   Joel 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
1:2  audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
1:3  super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae
1:4  residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
1:5  expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
1:6  gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
1:7  posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
1:8  plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
1:9  periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini
1:10  depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum
1:11  confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri
1:12  vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
1:13  accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
1:14  sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
1:15  a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet
1:16  numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
1:17  conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
1:18  quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
1:19  ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
1:20  sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti