Home Prior Books Index
←Prev   Hosea 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra
4:2  maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
4:3  propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur
4:4  verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
4:5  et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
4:6  conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
4:7  secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo
4:8  peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
4:9  et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
4:10  et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
4:11  fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
4:12  populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
4:13  super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
4:14  non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit
4:15  si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus
4:16  quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
4:17  particeps idolorum Ephraim dimitte eum
4:18  separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
4:19  ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis