Home Prior Books Index
←Prev   Hosea 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
13:2  et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
13:3  idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
13:4  ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
13:5  ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
13:6  iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
13:7  et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
13:8  occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
13:9  perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
13:10  ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
13:11  dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
13:12  conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
13:13  dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
13:14  de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
13:15  quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis