Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 9 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

9:1  benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
9:2  et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
9:3  et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
9:4  excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
9:5  sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
9:6  quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
9:7  vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
9:8  haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9:9  ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
9:10  et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
9:11  statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
9:12  dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
9:13  arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
9:14  cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
9:15  et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
9:16  eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
9:17  dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
9:18  erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
9:19  tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
9:20  coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
9:21  bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
9:22  quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
9:23  at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
9:24  evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
9:25  ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
9:26  dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
9:27  dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
9:28  vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
9:29  et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est