Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 50 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

50:1  quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
50:2  praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
50:3  quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
50:4  et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
50:5  eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
50:6  dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
50:7  quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
50:8  domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
50:9  habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
50:10  veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
50:11  quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
50:12  fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
50:13  et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
50:14  reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
50:15  quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
50:16  mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
50:17  ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
50:18  veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
50:19  quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
50:20  vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
50:21  nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
50:22  et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
50:23  quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
50:24  cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto