Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 49 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

49:1  vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
49:2  congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
49:3  Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
49:4  effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
49:5  Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
49:6  in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
49:7  maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
49:8  Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
49:9  catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
49:10  non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
49:11  ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
49:12  pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
49:13  Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
49:14  Isachar asinus fortis accubans inter terminos
49:15  vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
49:16  Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
49:17  fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
49:18  salutare tuum expectabo Domine
49:19  Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
49:20  Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
49:21  Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
49:22  filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
49:23  sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
49:24  sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
49:25  Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
49:26  benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
49:27  Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
49:28  omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
49:29  et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
49:30  contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
49:31  ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
49:32  finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum