Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 33 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

33:1  levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
33:2  et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
33:3  et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius
33:4  currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
33:5  levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
33:6  et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
33:7  accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
33:8  quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
33:9  et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
33:10  dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
33:11  et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
33:12  ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
33:13  dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges
33:14  praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir
33:15  respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
33:16  reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
33:17  et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
33:18  transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
33:19  emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis
33:20  et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel