Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 32 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

32:1  Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
32:2  quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
32:3  misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
32:4  praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
32:5  habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
32:6  reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
32:7  timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
32:8  dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
32:9  dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
32:10  minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
32:11  erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
32:12  tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
32:13  cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
32:14  capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
32:15  camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
32:16  et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
32:17  et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
32:18  respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
32:19  similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
32:20  et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
32:21  praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
32:22  cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
32:23  transductisque omnibus quae ad se pertinebant
32:24  remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
32:25  qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
32:26  dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
32:27  ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
32:28  at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
32:29  interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
32:30  vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
32:31  ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
32:32  quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit