Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 23 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

23:1  vixit autem Sarra centum viginti septem annis
23:2  et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
23:3  cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
23:4  advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
23:5  responderuntque filii Heth
23:6  audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
23:7  surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
23:8  dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
23:9  ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
23:10  habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
23:11  nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
23:12  adoravit Abraham coram populo terrae
23:13  et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
23:14  respondit Ephron
23:15  domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
23:16  quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
23:17  confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
23:18  Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
23:19  atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
23:20  et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth