Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 22 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

22:1  quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
22:2  ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
22:3  igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
22:4  die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
22:5  dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
22:6  tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
22:7  dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
22:8  dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
22:9  veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
22:10  extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
22:11  et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
22:12  dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
22:13  levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
22:14  appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
22:15  vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
22:16  per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
22:17  benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
22:18  et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
22:19  reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
22:20  his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
22:21  Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22:22  et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
22:23  ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
22:24  concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha