Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 15 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

15:1  his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
15:2  dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
15:3  addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
15:4  statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
15:5  eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
15:6  credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
15:7  dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
15:8  at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
15:9  respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
15:10  qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
15:11  descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
15:12  cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
15:13  dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
15:14  verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
15:15  tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
15:16  generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
15:17  cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
15:18  in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
15:19  Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
15:20  et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
15:21  et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos