Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 14 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

14:1  factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
14:2  inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
14:3  omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
14:4  duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
14:5  igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
14:6  et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
14:7  reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
14:8  et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
14:9  scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
14:10  vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
14:11  tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
14:12  necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
14:13  et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
14:14  quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan
14:15  et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
14:16  reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
14:17  egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
14:18  at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
14:19  benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
14:20  et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
14:21  dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
14:22  qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae
14:23  quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
14:24  exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas