Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
13:2  erat autem dives valde in possessione argenti et auri
13:3  reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
13:4  in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
13:5  sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
13:6  nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
13:7  unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
13:8  dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
13:9  ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
13:10  elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
13:11  elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
13:12  Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
13:13  homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
13:14  dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
13:15  omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
13:16  faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
13:17  surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
13:18  movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino