Home Prior Books Index
←Prev   Ezekial 27 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

27:1  et factum est verbum Domini ad me dicens
27:2  tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
27:3  et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum
27:4  et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum
27:5  abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
27:6  quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
27:7  byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
27:8  habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui
27:9  senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae
27:10  Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo
27:11  filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam
27:12  Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas
27:13  Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo
27:14  de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
27:15  filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo
27:16  Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
27:17  Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis
27:18  Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi
27:19  Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
27:20  Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
27:21  Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui
27:22  venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo
27:23  Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui
27:24  ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
27:25  naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
27:26  in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris
27:27  divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae
27:28  a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes
27:29  et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
27:30  et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
27:31  et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo
27:32  et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris
27:33  quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae
27:34  nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
27:35  universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
27:36  negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum