Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua
6:2  locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
6:3  qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis
6:4  pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
6:5  ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
6:6  ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis
6:7  et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
6:8  et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
6:9  narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
6:10  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
6:11  ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua
6:12  respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis
6:13  locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti
6:14  isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
6:15  hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
6:16  et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
6:17  filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
6:18  filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres
6:19  filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas
6:20  accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
6:21  filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
6:22  filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
6:23  accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
6:24  filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
6:25  at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
6:26  iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
6:27  hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
6:28  in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
6:29  et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
6:30  et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao