Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
5:2  at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
5:3  dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius
5:4  ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra
5:5  dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
5:6  praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens
5:7  nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
5:8  et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
5:9  opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus
5:10  igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
5:11  ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro
5:12  dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas
5:13  praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae
5:14  flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie
5:15  veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
5:16  paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum
5:17  qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino
5:18  ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
5:19  videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
5:20  occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone
5:21  et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos
5:22  reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me
5:23  ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos