Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 40 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

40:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
40:2  mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
40:3  et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
40:4  et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
40:5  et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
40:6  et ante illud altare holocausti
40:7  labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
40:8  circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
40:9  et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
40:10  altare holocausti et omnia vasa eius
40:11  labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
40:12  adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
40:13  indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
40:14  fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
40:15  igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
40:16  erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
40:17  et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
40:18  posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
40:19  cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
40:20  posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
40:21  ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
40:22  posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
40:23  locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
40:24  posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
40:25  et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
40:26  posuit et tentorium in introitu tabernaculi
40:27  et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
40:28  labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
40:29  laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
40:30  cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
40:31  erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
40:32  operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
40:33  nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
40:34  si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
40:35  si pendebat desuper manebant in eodem loco