Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
4:2  dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
4:3  ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
4:4  dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
4:5  ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
4:6  dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
4:7  retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
4:8  si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
4:9  quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
4:10  ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
4:11  dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
4:12  perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
4:13  at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
4:14  iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
4:15  loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
4:16  ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
4:17  virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
4:18  abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
4:19  dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
4:20  tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
4:21  dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
4:22  dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
4:23  dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
4:24  cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
4:25  tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
4:26  et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
4:27  dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
4:28  narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
4:29  veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
4:30  locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
4:31  et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt