Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 38 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

38:1  fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
38:2  cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis
38:3  et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
38:4  craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam
38:5  fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum
38:6  quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
38:7  induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
38:8  fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
38:9  et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
38:10  columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
38:11  aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
38:12  in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea
38:13  porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
38:14  e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
38:15  et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem
38:16  cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
38:17  bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
38:18  et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
38:19  columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae
38:20  paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
38:21  haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
38:22  quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat
38:23  iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
38:24  omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
38:25  oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
38:26  fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
38:27  centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
38:28  de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
38:29  aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
38:30  ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
38:31  et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum