Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 36 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

36:1  fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
36:2  cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
36:3  tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
36:4  unde artifices venire conpulsi
36:5  dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
36:6  iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
36:7  eo quod oblata sufficerent et superabundarent
36:8  feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
36:9  quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
36:10  coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
36:11  fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
36:12  ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
36:13  unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
36:14  fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
36:15  unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
36:16  quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
36:17  fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
36:18  et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
36:19  fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
36:20  fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
36:21  decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
36:22  binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
36:23  e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
36:24  cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
36:25  ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
36:26  cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
36:27  contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
36:28  et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
36:29  quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
36:30  ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
36:31  fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
36:32  et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
36:33  fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
36:34  ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
36:35  fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
36:36  et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
36:37  fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
36:38  et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas