Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 35 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

35:1  igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
35:2  sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
35:3  non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
35:4  et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
35:5  separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
35:6  hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
35:7  et pelles arietum rubricatas et ianthinas
35:8  ligna setthim
35:9  et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
35:10  lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
35:11  quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
35:12  tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
35:13  arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
35:14  mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
35:15  candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
35:16  altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
35:17  altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
35:18  cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
35:19  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
35:20  vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
35:21  egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
35:22  obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
35:23  viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
35:24  si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
35:25  argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
35:26  sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
35:27  et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
35:28  principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
35:29  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
35:30  omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
35:31  dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
35:32  implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
35:33  ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
35:34  dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
35:35  ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant