Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 34 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

34:1  ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti
34:2  esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis
34:3  nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra
34:4  excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas
34:5  cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini
34:6  quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus
34:7  qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem
34:8  festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
34:9  ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
34:10  respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum
34:11  observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum
34:12  cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam
34:13  sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
34:14  noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator
34:15  ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
34:16  nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos
34:17  deos conflatiles non facies tibi
34:18  sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto
34:19  omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
34:20  primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus
34:21  sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
34:22  sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur
34:23  tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
34:24  cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno
34:25  non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase
34:26  primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae
34:27  dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus
34:28  fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem
34:29  cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei
34:30  videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere
34:31  vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est
34:32  venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
34:33  impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
34:34  quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata
34:35  qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos