Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 31 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

31:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
31:2  ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
31:3  et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
31:4  ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
31:5  marmore et gemmis et diversitate lignorum
31:6  dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
31:7  tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
31:8  mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
31:9  et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
31:10  vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
31:11  oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
31:12  et locutus est Dominus ad Mosen dicens
31:13  loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
31:14  custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
31:15  sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
31:16  custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
31:17  inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
31:18  dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei