Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 27 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

27:1  facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
27:2  cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
27:3  faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
27:4  craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
27:5  quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium
27:6  facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis
27:7  et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
27:8  non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
27:9  facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
27:10  et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
27:11  similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
27:12  in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
27:13  in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt
27:14  in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
27:15  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
27:16  in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
27:17  omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
27:18  in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
27:19  cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
27:20  praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
27:21  in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel