Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 23 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

23:1  non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
23:2  non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
23:3  pauperis quoque non misereberis in negotio
23:4  si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
23:5  si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
23:6  non declinabis in iudicio pauperis
23:7  mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
23:8  nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
23:9  peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
23:10  sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
23:11  anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
23:12  sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
23:13  omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
23:14  tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
23:15  sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
23:16  et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
23:17  ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
23:18  non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
23:19  primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
23:20  ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
23:21  observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
23:22  quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
23:23  praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
23:24  non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
23:25  servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
23:26  non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
23:27  terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
23:28  emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
23:29  non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
23:30  paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
23:31  ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
23:32  non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
23:33  non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum