Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 11 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

11:1  et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
11:2  dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
11:3  dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
11:4  et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
11:5  et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum
11:6  eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est
11:7  apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
11:8  descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
11:9  et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
11:10  Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua