Home Prior Books Index
←Prev   Exodus 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
1:2  Ruben Symeon Levi Iuda
1:3  Isachar Zabulon et Beniamin
1:4  Dan et Nepthalim Gad et Aser
1:5  erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
1:6  quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
1:7  filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
1:8  surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
1:9  et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
1:10  venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
1:11  praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
1:12  quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
1:13  oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
1:15  dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
1:16  praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
1:17  timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
1:18  quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
1:19  quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
1:20  bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
1:21  et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
1:22  praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate