1:1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
1:2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
1:5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
1:6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
1:7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
1:8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
1:9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
1:10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
1:11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
1:12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
1:13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
1:14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
1:15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
1:16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
Your support helps pay our hosting costs, and
- with a little bit extra -
lets us pay transcribers and proofreaders.
If you can help, Click here to become a Patreon:
www.patreon.com/IslamAwakened Thank you!