Home Prior Books Index
←Prev   Romans 9 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

9:1  veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
9:2  quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
9:3  optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
9:4  qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
9:5  quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
9:6  non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
9:7  neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
9:8  id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9:9  promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
9:10  non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
9:11  cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
9:12  non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
9:13  sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
9:14  quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
9:15  Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
9:16  igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
9:17  dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
9:18  ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
9:19  dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
9:20  o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
9:21  an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
9:22  quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
9:23  ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
9:24  quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
9:25  sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
9:26  et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
9:27  Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
9:28  verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
9:29  et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
9:30  quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
9:31  Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
9:32  quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
9:33  sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur