Home Prior Books Index
←Prev   Romans 8 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

8:1  nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
8:2  lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
8:3  nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
8:4  ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
8:5  qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
8:6  nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
8:7  quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
8:8  qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
8:9  vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
8:10  si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
8:11  quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
8:12  ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
8:13  si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
8:14  quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
8:15  non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
8:16  ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
8:17  si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
8:18  existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
8:19  nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
8:20  vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
8:21  quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
8:22  scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
8:23  non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
8:24  spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
8:25  si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
8:26  similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
8:27  qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
8:28  scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
8:29  nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
8:30  quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
8:31  quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
8:32  qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
8:33  quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
8:34  quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
8:35  quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
8:36  sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
8:37  sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
8:38  certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
8:39  neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro