Home Prior Books Index
←Prev   Romans 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
5:2  per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
5:3  non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
5:4  patientia autem probationem probatio vero spem
5:5  spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
5:6  ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
5:7  vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
5:8  commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
5:9  Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
5:10  si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
5:11  non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
5:12  propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
5:13  usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
5:14  sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
5:15  sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
5:16  et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
5:17  si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
5:18  igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
5:19  sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
5:20  lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
5:21  ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum