Home Prior Books Index
←Prev   Romans 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
3:2  multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3:3  quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
3:4  est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
3:5  si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
3:6  absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
3:7  si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
3:8  et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
3:9  quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
3:10  sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
3:11  non est intellegens non est requirens Deum
3:12  omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
3:13  sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
3:14  quorum os maledictione et amaritudine plenum est
3:15  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
3:16  contritio et infelicitas in viis eorum
3:17  et viam pacis non cognoverunt
3:18  non est timor Dei ante oculos eorum
3:19  scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
3:20  quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
3:21  nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
3:22  iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
3:23  omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
3:24  iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
3:25  quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
3:26  in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
3:27  ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
3:28  arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
3:29  an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
3:30  quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
3:31  legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus