Home Prior Books Index
←Prev   Romans 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
2:2  scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
2:3  existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
2:4  an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
2:5  secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
2:6  qui reddet unicuique secundum opera eius
2:7  his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
2:8  his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
2:9  tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
2:10  gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
2:11  non est enim personarum acceptio apud Deum
2:12  quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
2:13  non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
2:14  cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
2:15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
2:16  in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
2:17  si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
2:18  et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
2:19  confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
2:20  eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
2:21  qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
2:22  qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
2:23  qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
2:24  nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
2:25  circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
2:26  si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
2:27  et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
2:28  non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
2:29  sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est