Home Prior Books Index
←Prev   Romans 16 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

16:1  commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
16:2  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
16:3  salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
16:4  qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
16:5  et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
16:6  salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
16:7  salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
16:8  salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
16:9  salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
16:10  salutate Apellen probum in Christo
16:11  salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
16:12  salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
16:13  salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
16:14  salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
16:15  salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16:16  salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
16:17  rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
16:18  huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
16:19  vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
16:20  Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
16:21  salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
16:22  saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
16:23  salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
16:24  []
16:25  ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
16:26  quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito