Home Prior Books Index
←Prev   Romans 14 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

14:1  infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
14:2  alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
14:3  is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
14:4  tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
14:5  nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
14:6  qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
14:7  nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
14:8  sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
14:9  in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
14:10  tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
14:11  scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
14:12  itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
14:13  non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14:14  scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
14:15  si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
14:16  non ergo blasphemetur bonum nostrum
14:17  non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
14:18  qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
14:19  itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
14:20  noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
14:21  bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
14:22  tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
14:23  qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est