Home Prior Books Index
←Prev   Romans 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
13:2  itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
13:3  nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
13:4  Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
13:5  ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
13:6  ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
13:7  reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
13:8  nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
13:9  nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
13:10  dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
13:11  et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
13:12  nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
13:13  sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
13:14  sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis