Home Prior Books Index
←Prev   Romans 12 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

12:1  obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
12:2  et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
12:3  dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
12:4  sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
12:5  ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
12:6  habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
12:7  sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
12:8  qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
12:9  dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
12:10  caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
12:11  sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12:12  spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
12:13  necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
12:14  benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
12:15  gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
12:16  id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
12:17  nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
12:18  si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
12:19  non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
12:20  sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
12:21  noli vinci a malo sed vince in bono malum