Home Prior Books Index
←Prev   Romans 11 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

11:1  dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
11:2  non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
11:3  Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
11:4  sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
11:5  sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
11:6  si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
11:7  quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
11:8  sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
11:9  et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
11:10  obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11:11  dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
11:12  quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
11:13  vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
11:14  si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
11:15  si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
11:16  quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
11:17  quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
11:18  noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
11:19  dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
11:20  bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
11:21  si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
11:22  vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
11:23  sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
11:24  nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
11:25  nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
11:26  et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
11:27  et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
11:28  secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
11:29  sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
11:30  sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
11:31  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
11:32  conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
11:33  o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
11:34  quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
11:35  aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
11:36  quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen