Home Prior Books Index
←Prev   Romans 10 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

10:1  fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
10:2  testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
10:3  ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
10:4  finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
10:5  Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
10:6  quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
10:7  aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
10:8  sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
10:9  quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10:10  corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
10:11  dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
10:12  non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
10:13  omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
10:14  quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
10:15  quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
10:16  sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
10:17  ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
10:18  sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
10:19  sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
10:20  Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
10:21  ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem