Home Prior Books Index
←Prev   Romans 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
1:2  quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
1:3  de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
1:4  qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
1:5  per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
1:6  in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
1:7  omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:8  primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
1:9  testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
1:10  semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
1:11  desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
1:12  id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
1:13  nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
1:14  Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
1:15  ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
1:16  non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
1:17  iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
1:18  revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
1:19  quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
1:20  invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
1:21  quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
1:22  dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
1:23  et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
1:24  propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
1:25  qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
1:26  propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
1:27  similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
1:28  et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
1:29  repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
1:30  detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
1:31  insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
1:32  qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus