Home Prior Books Index
←Prev   Revelation 17 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

17:1  et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas
17:2  cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius
17:3  et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem
17:4  et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
17:5  et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae
17:6  et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna
17:7  et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua
17:8  bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est
17:9  et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
17:10  quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere
17:11  et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit
17:12  et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam
17:13  hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt
17:14  hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles
17:15  et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae
17:16  et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt
17:17  Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
17:18  et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae