Home Prior Books Index
←Prev   Philippians 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
3:2  videte canes videte malos operarios videte concisionem
3:3  nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
3:4  quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
3:5  circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
3:6  secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
3:7  sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
3:8  verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
3:9  et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
3:10  ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
3:11  si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
3:12  non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
3:13  fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
3:14  ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
3:15  quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
3:16  verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
3:17  imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
3:18  multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
3:19  quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
3:20  nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
3:21  qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia