Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 7 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

7:1  nolite iudicare ut non iudicemini
7:2  in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
7:3  quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
7:4  aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
7:5  hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
7:6  nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7:7  petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
7:8  omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
7:9  aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
7:10  aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
7:11  si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
7:12  omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
7:13  intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
7:14  quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
7:15  adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
7:16  a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
7:17  sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
7:18  non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
7:19  omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
7:20  igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
7:21  non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
7:22  multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
7:23  et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
7:24  omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
7:25  et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
7:26  et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
7:27  et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
7:28  et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
7:29  erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei