Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
5:2  et aperiens os suum docebat eos dicens
5:3  beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
5:4  beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5:5  beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
5:6  beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
5:7  beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
5:8  beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
5:9  beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
5:10  beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
5:11  beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
5:12  gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
5:13  vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
5:14  vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
5:15  neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
5:16  sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
5:17  nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
5:18  amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
5:19  qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
5:20  dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
5:21  audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
5:22  ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
5:23  si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
5:24  relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
5:25  esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
5:26  amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
5:27  audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
5:28  ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
5:29  quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
5:30  et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
5:31  dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
5:32  ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
5:33  iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
5:34  ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
5:35  neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
5:36  neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
5:37  sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
5:38  audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
5:39  ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
5:40  et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
5:41  et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
5:42  qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
5:43  audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
5:44  ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
5:45  ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
5:46  si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
5:47  et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
5:48  estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est